- ARULA
- I.ARULAapud Arnob. adv. Gent. l. 3. Nisi pecorum Sanguine (pii Gentilium) delibutas suas conspexerint arulas: pro ara, cuius diminutivum est. Alias Arulae dictae, quas ἐχάραςχηρυφορητὰς, i. e. focos portatiles, Graeci, teste Scholiaste Aristophanis ad Acharnan. Latini nomine quidem generali, sed huic rei proprie assignatô, Foculos appellavêre. Vide Desid. Heraldum Ammadvers. ad Arnobii locum, et infra Foculus. Simile quid in Ecclesia Larina Altare portatile est, de quo actum.II.ARULAfluv. Helvetiae, oritur in monte Grimsel, a S. Gothardo non longe dissito, supra locum Spital dictum, in summa valle Hastendi, ubi post aliquod intervallum duo laculi in eum influunt: Alii tamen eius fontem, ad radicem montis Schreckhorn quaerunt. Recipit autem diversos rivulos in valle Haslensi: postmodum lacubus, Brientzensi et Thunensi eluctatus alios fluvios iterum recipit: quorum praecipui Kandel, Engstlen, et Simnen, qui infra oppid. Thun Arulae coniunctim miscentur. Dein Girben sibi iungit, supra Bernam, postea Sanam supra Arbergum, in quem prius Sensa, infra Laupiam, influxit, Thelam quoque, per quem lacus Ebrodunensis, Muratensis et Nidoviensis in Arolam se exonerant, comitem sumit apud Meyenried, supra oppid. Büren. Tandem in Rhenum se exonerat. Gaudard. apud Ioh. Bap. Plantin. in Helv. antiq. et nova. Alias Arola. Vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.